- ASTYLUS vel ASTYLLUS
- ASTYLUS, vel ASTYLLUSCrotoniata, cursor tribus Olympicis continuis vicit, stadiô, diaulô, et dolichô. Quod autem in ultimo se Hieronis magistrum, ac Syracusanam, in gratiam Dinomenis, fil. Hieronis, a praecone declarari fecerat, Crotoniatae irati, statuam eius fregerunt, eiusque bona publicârunt. Pausan. l. 6. et Plato in Legg. qui cum non tam cursu, quam perpetuâ virginitate clarum praedicat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.